# Physica generalis 378

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/378

corporum omnium in se actio, Luna quoque in Solem tendet, sive a Sole pariter attrahetur eritque Solis in Lunam actio perquam sensibilis, cum primo massa solaris ingens admodum sit, secundo cum distantia Lunae a Sole non sit multo maior, imo nonnunquam etiam minor, quam distantia terrae ab eodem astro. Quamobrem in dubium vocari haud posse videtur sequens PROPOSITIO FVNDAMENTALIS: inaequalitates, quae in motu Lunae notantur, proveniunt a diversis mutationibus, quas vis centralis Lunae in Solem in vim centralem eiusdem in terram inducit. Ut vero appareat, qua ratione Sol efficaciam hanc suam exerat, Lunam in diversis orbitae suae, quam circa tellurem describere videtur, punctis considerabimus, maiorumque difficultatum vitandarum ergo Lunam in orbita circulari circa terram in centro constitutam revolvi ponemus, dum interea tellus motu aequabili circulum circa Solem tanquam centrum describit. PROActio Solis in Lunam eiusdem gravitatem in terram in Syzygiis minuit, in quadraturis auget.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
