Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 379
Unproofread scanNot analysed yet
Depraesentet *circulus OLCP orbitam Lunae circa terram in centro T existentem: sit Sol in puncto S, sit LTP portio orbitae telluris circa Solem, C punctum coniunctionis, O oppositionis, L &P quadraturae. Patet ex figurae huius inspectione Lunam in C constitutam fortius a Sole attrahendam, quam terram in T, &quidem vim Solis in Lunam fore ad vim eiusdem in terram, E TSa: CSa. Horum igitur quadratorum differentia exprimet, quantum in eo situ per actionem Solis gravitas Lunae in terram minuatur. Quod si Luna sit in oppositione O, ob maiorem eiusdem, quam telluris a Sole distantiam terra a Sole fortius, quam Luna attrahetur, eritque vis Solis in terram, ad vim eiusdem in Lunam =OSa: TSe rursusque horum quadratorum differentia indicabit, quantum actione Solis gravitas Lunae in puncto O constitutae in terram minuatur. Quod si vero Luna in quadratura L existat, attrahetur ea a Sole directione obliqua LS, terra vero directione perpendiculari TS; obliqua haec Solis in Lunam actio secundum dicta in mechanica de motuum resolutione in binas resolvi poterit, videlicet in LE, <, quarum prior LE aequalis, ¶llela TS motum Lunae circa terram haud turbabit, altera vero LT, quoniam ad centrum terrae tendit, lunae in terram gravitatem auget. COR.