# Physica generalis 379

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/379

Depraesentet * circulus OLCP orbitam Lunae circa terram in centro T existentem: sit Sol in puncto S, sit LTP portio orbitae telluris circa Solem, C punctum coniunctionis, O oppositionis, L & P quadraturae. Patet ex figurae huius inspectione Lunam in C constitutam fortius a Sole attrahendam, quam terram in T, & quidem vim Solis in Lunam fore ad vim eiusdem in terram, E TSa: CSa. Horum igitur quadratorum differentia exprimet, quantum in eo situ per actionem Solis gravitas Lunae in terram minuatur. Quod si Luna sit in oppositione O, ob maiorem eiusdem, quam telluris a Sole distantiam terra a Sole fortius, quam Luna attrahetur, eritque vis Solis in terram, ad vim eiusdem in Lunam = OSa: TSe rursusque horum quadratorum differentia indicabit, quantum actione Solis gravitas Lunae in puncto O constitutae in terram minuatur. Quod si vero Luna in quadratura L existat, attrahetur ea a Sole directione obliqua LS, terra vero directione perpendiculari TS; obliqua haec Solis in Lunam actio secundum dicta in mechanica de motuum resolutione in binas resolvi poterit, videlicet in LE, & LT, quarum prior LE aequalis, & parallela TS motum Lunae circa terram haud turbabit, altera vero LT, quoniam ad centrum terrae tendit, lunae in terram gravitatem auget. COR.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
