# Physica generalis 380

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/380

Patet ex his, effectum Solis ad motum Lunae turbandum haudquaquam ex vi eiusdem absoluta, sed ex differentia, sive inaequalitate actionis solaris in terram & Lunam provenire; quod si enim Sol Lunam, terramque vi quacunque aequali, directionibusque parallelis attraheret, nulla inde in motum Lunae circa terram mutatio induceretur: attendendum igitur unice est, ad excessum vel defectum quantitatis actionis solaris, qua ea terram, Lunamque ciet, aut vero ad diversitatem directionum, quas Solis in astra illa actiones habent. SCHOLION I. Astronomi, qui vim Solis ad turbandos Lunae motus ad calculos revocant, demonstrant 1) diminutionem gravitatis in coniunctione, & oppositione esse duplam augmenti in quadraturis, esseque aequalem 2LT. a) Diminutionem gravitatis in coniunctione esse aliquanto maiorem ea, quae fit in oppositione. 3) Augmentum gravitatis in quadraturis esse aequale LT, & quidem demonstrante Newtono augmentum hoc esse 173 gravitatis Lunae in terram. SCHOLION 2. Illud hic ne unullis difficultatem movet. quod Lunae gravitas in terram in oppositione minui dicatur cum tamen hoc in situ directio actionis solaris cum directione, qua Luna a terra attrahitur conspiret, atque adeo eiusdem in terram gravitatem augere potius videatur. Verum advertendum est, quod praecedente corollario diximus, haudquaquam absolutam Solis actionem, sed inaequalitatem actionis solaris in terram & Lunam in considerationem venire debere. Certe si Sol Lunam in oppositione positam, terramque vi aequali attraheret, eius in terram gravitatem nec augeret, nec minueret; quoniam vero tellurem minus a se distantem fortius attrahit, hic actionis solaris excessus non in Lunam, sed in terram exeritur, cui directionem imprimit a Luna veluti recedendi, eiusque adeo in Lunam, ac proinde etiam Lunae in terram gravitatem minuit. Idem certe effectus haberi debet, sive in coniunctione Sol Lunam a terra, sive in oppositione terram a Luna abstrahere nitatur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
