# Physica generalis 382

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/382

Et sane quo propius Luna ex C ad a accedit, eo magis linea BF, atque adeo etam RD, quae semper lineae TS aequalis esse debet, attollitur, atque ita etiam linea BR, sive vis perturbatrix cum linea TB sive radio vectore Lunae angulum minus obtusum constituet, qui tandem in gradu 54, 444 rectus, atque adeo ad TB perpendiculalaris evadet, ubi resolutioni locum non esse constat. Quod si vero Luna ex a versus T progrediatur, angulus, quem linea BR cum radio BF facit, acutus erit, lineaque BR ad TB propius semper accedet, dum in B cum ea prorsus congruat: facta igitur resolutione, linea BM intra circulum cadet, quo ostenditur, gravitatem Lunae in terram a puncto a usque ad P actione Solis augeri. COR. Itaque decrementum gravitatis Lunae utrinque a Syzygiis ad 54. 444 se extendit, augmentum vero eius. dem utrinque a quadraturis nonnisi ad 35 167. COR. A. Suntque adeo puncta quatuor in orbita Lunae a, b, c, d, ea nempe, quae utrinque a Syzygiis 54 44′ removentur, in quibus Lunae in terram gravitas non mutata persistit. PRODer eandem Solis actionem celeritas Lunae a Syzygiis ad quadraturas, sive in primo, & tertio quadrante minuitur, a quadraturis vero ad Syzygias, sive in secundo, quartoque quadrante augetur. 401.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
