Latin
PROPOSITIO VI
Leopold Biwald, Physica generalis 386
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. Tempus revolutionis periodicae Lunae inaequale est, estque maius terra versante in perihelio, quam dum est in aphelio. 404. Dum enim terra in perihelio est, maior est Solis in Lunam, terramque efficacia, atque adeo majus etiam discrimen actionum SoOstendunt enim lis in Lunam, &terram. Arithmetici, quadrata numerorum minorum magis inter se differre, quam quadrata numerorum maiorum. Haec porro quadratorum differentia indicat, quantum in Syzygiis Lunae in terram gravitas minuatur, quae proinde magis diminuitur terra in perihelio versante; &quamvis tum quoque gravitas Lunae in quadraturis augeatur, quia tamen diminutio in Syzygiis dupla fere est augmenti in quadraturis, Luna a terra magis recedit, dum ea in perihelio, quam dum in aphelio existit. Orbita igitur Lunae dilatatur, ad quam proinde percurrendam longiori tempore opus est. PROPOSITIO VII. Tinea apsidum Lunae directe progreditur, dum Luna est in Syzygiis, movetur vero retrograde, dum Luna est in quadraturis. Sumnia motus directi motum retrogradum in qualibet revolutione tione superat, ita, ut linea apsidum revolutionem integram respectu primi puncti V conficiat intra 8 annos 309 dies, 8 horas, 20'. 405. Ostendimus superius (395. Schol.) primariorum quoque planetarum aphelia directe progredi, dum eorum gravitas alterius cuiusvis planetae actione minuitur, eadem vero contra signorum ordinem ferri, dum gravitas eorundem augetur. Idem ergo in Luna quoque evenire debet, cuius gravitas actione Solis iam augetur, iam minuitur: quoniam vero gravitatis diminutio ad gradus 54. 440, augmentum vero nonnisi ad gradus 35, 16′ (400. Corol.) sese extendit, facile intelligitur, motum apogaei directum in qualibet revolutione motum retrogradum superare, atque hunc solum sensibilem fieri. In qualibet igitur revolutione apogaeum Lunae ortum versus promovetur, atque post elapsos annos octo, 309 dies, &horas, &20′ minuta integram tandem revolutionem peragit.