# Physica generalis 392

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/392

Quod si ergo luna tempore oppositionis fuertia nodo L, terra vero in nodo opposito, centrum lunae, & unbrae in eadem recta iacebunt, eritque eclipsis ea centra lis. Si sit prope nodum ita, ut tota umbrae terrae immergatur, eclipsis erit totalis. Quod si vero a nodo adeo removeatur, ut nonisi pars disci in M. & N umbrae immergatur, eclipsis partialis erit. Quod si denique a nodo magis adhuc removeatur, vel supra, vel infra terrae umbram transibit, quin eandem vel contingat; ex quo patet, non quolibet mense, sive in quovis plenilunio eclipsim lunae contingere debere. Illud quoque ex figurae huius inspectione manifestum fit, eclipsim caeteris paribus eo maiorem fore, quo maior fuerit sectio coni unbrosi, id est, quo terra soli, vel luna terrae propinquior fuerit. Notatur aliquando luna, etiam cum plenam eclipsim patitur, sanguineo veluti colore perfundi; id vero tribuendum est radiis solaribus, qui in crassam terrae atmosphaeram incidentes, in eaque refracti umbrae terrae immiscentur, atque ex luna reflexi rubeum illum colorem praeseferunt. Eclipsis solis, quae rectius eclipsis terrae dicenda est, fit, cum luna tempore coniunctionis inter solem, terramque interponitur. Debet porro luna illo coniunctionis tempore vel in nodo, vel prope eundem existere, quod si fiat, aspectum solis quibusdam terrae partibus vel ex toto, vel ex parte sensim adimet; itaque incolae partis illius globi terraquei, in quam lunae umbra incidit, solem vel ex toto, vel ex parte obscuratum videntes hunc luminis defectum soli ipsi tribuent, qui tamen, cum sit corpus luce propria gaudens, eadem per cuiuscunque corporis interiectum spoliari nequit. Erit vero eclipsis solis partialis, si luna partem tantum disci solaris obtegat; totalis, si totum solis discum luna aspectui nostro eripiat, quod raro quidem admodum evenit: observatum tamen nonnunquam fuit, tum praecipue, cum luna tempore coniunctionis perigaea est, quo tempore apparens eius discus discum solis apogaei superat. Centralis, si centrum solis, & lunae in eadem linea recta per oculum spectatoris transeunte existat. Annularis, si circa lunae discum lucidus quidam annulus appareat, de quo superius (334) egimus.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
