Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 393-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS IV. De motibus apparentibus fixarum. Decimum phaenomenon, quod in astrorum motu observatur, ad stellas fixas pertinet, quae, licet nomen inde hauserint, quod eodem coeli loco defixae perpetuo videantur, motibus tamen nonnullis obnoxiae sunt, quos posteriorum astronomorum solertia, instrumentis praesertim astronomicis ad maiorem perfectionis gradum adductis, detexit. Motus hos fixarum ad 6 classes revocat Cl. de la Lande (Astron. N. 2160) 1) Ad praecessionem aequinoctiorum. 2) Aberrationem. 3) Nutationem. 4) Mutationem latitudinis in genere. 5) Motus varios particularium quarundam fixarum. 6) Parallaxim annuam. De singulis pauca quaedam adferemus.