# Physica generalis 394

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/394

411. Praecessio aequinoctiorum vocatur motus quidam eorum punctorum, in quibus aequator eclipticam secat. Tellure videlicet in orbe suo progrediente axis ipsius aequabiliter non progreditur, verum inclinatione eadem ad planum ecliptice proxime retenta, circa axem ipsius eclipticae lentissime revolvitur; poli igitur aequatoris circa polos eclipticae relate ad stellas fixas circulum describunt intervallo 23 circiter graduum, 30′ & puncta aequinoctialia contra ordinem signorum Zodiaci occasum versus regrediuntur. Hac regressione illud efficitur, ut stellae omnes motu apparente per circulos eclipticae parallelos versus ortum progredi videantur, eademque proxime latitudine retenta longitudinem anno quolibet 50′130′′′ mutent, integramque periodum nonnisi post annos 26000. absoluturae sint. Hinc quoque est, quod tellus ad vernam sectionem ante perveniat, quam integram periodum absolverit. SCHOLION. Praecessio haec in causa est, quod Astronomi distinctionem fecerint inter signa Zodiaci apparentis, & rationalis. Zodiacum rationalem initium capere docent in ipsa verna sectione, sumptoque inde initio in partes 12 aequales, sive signa 12 totum eum circuluum partiuntur. Haec vero signa a binis inde annorum millibus adeo progressa sunt, ut aries in locum tauri, taurus in locum geminorum successerit, & ita porro. Nimirum unumquodque signum apparens spatio integri signi rationalis orientem versus iam praecessit. 412.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
