Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 395
Unproofread scanNot analysed yet
Physica iam praecessionis huius causa breviter exponenda est, eumque in finem ea in memoriam revocanda sunt, quae de retrogrado nodorum lunae motu superius (407) attulimus, ex quibus illud facile colligitur, si quotvis lunae circa terram revolverentur in orbitis ad planum eclipticae inclinatis, nodos orbitarum, singularum eiusmodi lunarum retrogrados futuros, inclinationemque orbitarum earundem, eandem ob causam continuis mutationibus obnoxiam futuram. Quod si iam is lunarum numerus eousque excrescat, ut sese tandem contingant, solidumque circa terram annulum efficiant, huius quoque annuli nodi, sive puncta, in quibus eclipticam secat, retrogradi itidem sunt futuri. Quoniam vero terrae figura sphaeroidaea est, circa polos compressa, &sub aequatore protuberans, ea materiae portio quae sub aequatore exstat, considerari potest instar annuli terram ambientis, atque in plano aequatoris terrestris constituti: velut ergo aequator eclipticam in punctis duobus secat, ita idem quoque praestabit hic annulus: haec igitur intersectionum puncta motu retrogrado ferentur, eam prorsus ob causam, eoque modo, quo nodos lunae in antecedentia ferri diximus, quo motu retrogrado horum punctorum praecessio, quam dicunt aequinoctiorum efficitur. Cum enim eo motu puncta aequinoctialia occasum versus regrediantur, terra antequam revolutionem integram absolvat, punctum aequinoctiale, quod interea recessit, attinget, atque ita brevior erit annus tropicus, id est, intervallum temporis inter aequinoctium, eiusque reditum in sequente revolutione interiectum, quam annus periodicus, sive tempus, quo terra ad idem orbitae suae punctum revertitur. COR. I. Partes, ex quibus annulum illum sub aeque tore protuberantem conflari diximus, triplici vi urgentur, nempe 1) vi gravitatis versus centrum terrae. a) Vi tendente in lunam.