# Physica generalis 398

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/398

414. Quarta species apparentis fixarum motus mutatio latitudinis, sive distantiae ab ecliptica in genere dicitur. Censet enim CI. de la Lande, ob mutuam planetarum omnium in se invicem actionem fieri debere, ut quotiescunque planetae duo circa idem centrum in diversis planis revolvuntur, actio planetae A nodos planetae B, huiusque vicissim actio nodos illius retrogredi faciat; unde existimat, fieri quoque debere, ut terrestris orbitae nodi regrediantur, eiusdemque ad aequatorem terrae inclinatio immutetur. Hinc vero illud consequetur, ut stellae fixae suas ab ecliptica distantias, sive latitudinem mutare videantur. SCHOLION. Obliquitatem eclipticae non eandam constanter semper fuisse Cl. de la Lande sumpto ab ipso Ptolemaeo exordio ex Albadegnii Tychonis, Riccioli, Bouillaudi partim observationibus, partim testimoniis eruit. Demum id ipsum ex recentissimis la Caillii, Condaminii, Bradleyi, Cassini, aliorumque observationibus confirmat. 415. Quinto peculiares quidam motus in nonnullis stellis fixis deprehenduntur. Ita certe Halleius in stellis quibusdam primae magnitudinis Sirio, Arcturo, & Aldebaran mutationem latitudinis advertit, quae cum nulla ex citatis adparentium horum motuum causis conspirat. Cassinus in lucida aquilae motum ab occasu in ortum deprehendit. Idem in Rigel, humero orientali Orionis, Regulo, aliisque nonnullis diversas latitudinis variationes animadvertit. Ex quibus observationibus confici videtur nonnullas fixarum motu quodam proprio gaudere, cuius causa licet mutuae corporum omnium coelestium in se invicem actioni in genere tribuenda sit, nulla tamen actionis huius sive mensura, sive lex, iuxta quam sese ea exerat, deprehendi adhuc potuit. 416. Denique ex parallaxi orbis annui 371. Schol.) apparentem quemdam motum in fixas stellas induci, Astronomorum complures olim existimarunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
