Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 399
Unproofread scanNot analysed yet
Flamstaedius certe ex observationibus circa stellam polarem factis parallaxim annuam erui censuit, cuius sententiam Cassinus refutavit. Ipse dein Cassinus parallaxim annuam Sirii deprehendisse sibi visus est; verum Cl. Molineux usus sectore a cel. Grahamo elaborato apparentes Sirii mutationes cum annua parallaxi minime consentire osten dit. Denique Bradleyus, postquam varios fixarum apparentes motus motui terrae in orbe annuo, &successivae luminis propagationi (373) tribuendos ostendisset, illud una effecit) ut annuam fixarum parallaxim nullam omnino esse Astronomi moderni censeant. SCHOLION. Clarissimus certe de la Lande (Astron. N. 12221) aperte profitetur, post Bradleyanas observationes decisam iam esse quaestionem, quae de annua fixarum parallaxi olim agitata fuit, certumque habendum, eam nullam omnino esse. Commemorat, quidem ex observationibus a Cl. la Caille ad caput bonae spei factis nonnullos parallaxim Sirii eruere contendisse, verum hos redarguit ex observationibus ab eodem Cl. viro Parisiis annis 1761, &62 factis, ex quibus colligitur, apparentes illas Sirii mutationes ab annua parallaxi oriri haud potuisse. Denique refert observationes a Cl.