# Physica generalis 40

Leopold Biwald, Physica generalis, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/40

Corpus suspensum non quiescet, nisi centrum gravitatis, & punctum suspensionis sint in eadem linea recta ad horizontem perpendiculari. COR. 8. Corpus igitur e puncto quovis libere in aëre suspensum, tamdiu circa punctum illud convertetur, donec punctum istud, suspensionis videlicet, sit in linea directionis. Punctum enim suspensionis considerari potest tanquam potentia quaedam ibidem applicata, & effectum gravitatis elidens. Directio igitur potentiae huius debet directe opponi directioni ponderis, atque adeo sita esse in recta ad superficiem terrae perpendiculari. SCHOLION. Hinc methodus eruitur practice determinandi centrum gravitatis massae cuiusvis. Suspendatur ea e puncto quovis, & notetur in superficie huius corporis perpendicularis per hoc punctum transiens: tum alio rursus ex puncto corpus idem suspendatur, rursumque notetur perpendicularis per hoc alterum suspensionis punctum ducta. Communis harum linearum intersectio determinabit centrum gravitatis. COR. 9. Quod si ergo centrum gravitatis corporis cuiusdam cadat intra basim eiusdem, sive quacunque ratione sustentetur, corpus extra periculum lapsus constitutum erit. Quod si vero linea directionis extra basim cadat, corpus ruet in eam partem, in quam dicta linea tendit. COR. 10. Hinc intelligitur, cubum S: per planum inclinatum descensurum, quin circa seipsum convertatur, cum linea directionis CV a plano sustentetur. Verum sphaera aut cylinder REG, item polygonum TLMN. dum per planum inclinatum descendit, simul motu rotationis agetur, cum & in sphaera linea directionis CG, & in polygono CQ extra basim corporis a plano sustentatam cadant. SCHOLIONI. Plurima notantur in omni vitae humanae usu, quorum explicatio sine illis, quae de gravitatis centro tradidimus, dari nequit. Hinc certe est, quod funambuli non admodum crasso funi tam dextre insistant. Hinc habetur, quod dum utrique pedi insistimus, sat firmi consistamus; cum eo in casu linea directionis intra basim sat amplam, quam pedum binorum distantia metitur, cadat. Elevato pede dextro pedi sinistro firmi haud insistimus, nisi latus sinistrum eousque incurvetur, ut centrum gravitatis intra basim pedis sinistri cadat. Hinc masculi e ligno, aut ebore efformati cuspidi aciculae, vel filo admodum temi facile insistunt, modo centrum gravitatis, quod in pede, vel brachio alterutro collocatur, ab exiguis illis Hinc aedificia, turres item quantumfulcris sustentetur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
