# Physica generalis 404

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/404

2) Fluvii vi gravitatis in terram urgentur ex quo, aliisque fluidorum non elasticorum proprietatibus motus eorundem directio, & ad libellam compositio pronum explicatum habet; vortices a centro solis recedere perpetuo nituntur, estque in diversis eorundem portionibus, imo & moleculis vis ista, sive conatus a sole recedendi admodum diversus. 3) Fluvii corpora sibi innatantia non permeant, sed in eorum tantum superficiem agunt, vortices vero ob particularum suarum subtilitatem planetarum intimam substantiam liberrime pervadunt, id quod vorticum patroni lubentes profitentur, ut pondera corporum terrestrium massis proportionalia in sua vorticum hypothesi salvare possint. Istud vero attentione maxima dignum censeo. Docet enim Cl. Bertier, planetas vorticis solaris directionem non sequi, hunc enim sphaericum esse statuit, cum planetarum orbitae ellipticae sint; quae assertio eiusdem huic uni fundamento innititur, quod corpora solida fluviis nostris innatantia eorum directionem haud sequantur verum ab iisdem ad litus saepe eliciantur. Hic vero advertendum censeo, discrimen maximum haberi inter actionem fluidi, quod in superficiem tantum corporis innatantis agit, & eius, quod cum intimam solidi substantiam permeet, in singulas eiusdem moleculas vim suam exerit. Exemplum praebent fluida nostra terrestria, a quorum analogia omnem argumentorum suorum vim Cl. Bertier hausit. His certe si immergatur solidum, quod penetrare nequeunt, vi maxima illud comprimunt, atque nisi satis valide resistat, etiam diffringunt; quod si vero intra illud insinuare sese possint, nullam in eo figurae mutationem, nullam partium disjunctionem efficiunt. Exemplo hoc luculenter, nisi vehementer fallor, docetur, aliam esse actionem fluidi in solida, quae libere permeat, aliam fluidi, quod ab ingressu ad solida prohibetur. 4) Denique cum fluviorum terrestrium analogia viro huic tantopere arrideat, illud quoque expendere serio oportebat, fluvios nostros, qui minore celeritate, impetuque feruntur, si alteri forte, cuius maior est aquarum impetus, & vis, infundantur, relicta directione priori potentioris huius, si ita dicere licet, fluminis cursum, directionemque sequi: cum ergo ex cognitis ad incognita transeundum esse, perpetuo oggerat, idem quoque vorticibus planetarum particularibus, quos iis, circa quos satellites revolvuntur, liberaliter tribuit, evenire debere, profiteatur est necesse. SCHOLION. Idem Cl. Autor profiteri non dubitat, vortices in infinitum protendi, quo admisso videat, qua ratione in Deo potentia novi mundi condendi salva praectetur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
