# Physica generalis 408

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/408

) superius ex Newtono ostenderimus, mobile proiectum ea celeritate, qua ad punctum oppositum puncto proiectionis pertingere possit, ad ipsum proiectionis punctum reversurum, atque planetae instar circa terram revolvendum. SCHOLION 3. P. Boscovich similem obiectionem commemorat, ait enim: oritur hic difficultas, quam ut inso„lubilem clamoribus toties repetitis obiecere Newtonia„nae theoriae ii, qui primum tantummodo extimum quen"dam theoriae ipsius veluti corticem attigerunt, duriori"bus, quae internam medullam concludunt, prorsus in"tactis. Petunt, qui fieri possit, ut planeta quispiam in „solem, luna in terram gravis eo demum non recidant? „quanam ratione eveniat, ut finita illa proiectionis velo"citas continua vis ad centrum tendentis actione demum "aliquando non exstinguatur? Quos geometriae expertium hominum clamores ita obtundit vir idem clarissimus: vis centripeta utcunque magna id solum praestat, ut corpus a tangente ad arcum perpetuo accedat, ea igitur efficere haud potest, ut idem deserta orbita, quam semel insistere coepit, aliquando decidat? At vero non aliam admittimus vim, quam eam, quae id praestat, eius enim efficacia definitur a linea recta inter tangentem & arcum intercepta, quae proinde planetas ex orbibus suis deturbatos in solem praecipitare non potest. Falsum deinde est, vim centripetam de primae proiectionis velocitate continuo quidpiam decerpere, eandem enim revera iam auget, iam minuit, & quidquid in una orbis parte efficit, in altera destruit. Auget sane in descensu ex aphelio ad perihelium, in quo cum directione mobilis magis conspirat; minuit, in regressu ex perihelio ad aphelium, in quo eidem magis opponitur. Deinde vis centripeta cum vi tangentiali in aphelio, & perihelio angulum rectum constituit, in descensu ex aphelio ad perihelium angulum acutum, in ascensu ex perihelio ad aphelium angulum obtusum. Iam vero ostendimus, N. 131. celeritatem mobilis augeri, minuive, prout angulus, quem radius vector cum tangente constituit, acutus, aut obtusus fuerit. Celeritas igitur mobilis in descensu ex aphelo ad perihelium continenter crescit, in recessu minuitur. Deinde illud quoque demonstrant mechanici, cum directio vis centripetae angulum acutum continet, mobile accedere ad centrum virium; quando continet obtusum recedere; quando rectum continet, vel accedere, vel manere in eadem distantia, vel recedere, prout eius velocitas fuerit minor, aequalis, aut maior ea, quae acquireretur, si mobile eadem vi, quae in illo curvae puncto habetur, laberetur per dimidiam a centro virium distantiam.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
