Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 409
Unproofread scanNot analysed yet
Mobile ergo ellipsim describens in descensu ex aphelio ad perihelium ad centrum virium accedet, in ascensu recedet, in perihelio centro virium propinquius, in aphelio ab eodem remotius est futurum. SCHOLION 4. Urgent vero in perihelio vim centripetam esse maximam, mobile igitur centrum versus abripiendum. Verum qui ita arguunt, non attendunt, quod in perihelio maxima quidem sit vis centripeta, sed simul etiam maxima mobilis velocitas, ac proinde eiam maxima vis composita ex centrali, &tangentiali, cuius directio nequaquam ad centrum virium tendit, verum potius ad mobile ab eodem abstrahendum. Sit enim ellipsis LMDN, cuius arcum BC planeta quilibet vi composita ex centrali AB, &tangentiali BD descripsit; planeta hic in puncto C, id est in perihelio existens duplici rursum vi urgetur, una quidem centripeta CE, quae in puncto hoc maxima est futura, altera vero tangentiali CG, qua sola, sublata vi centripeta, lineam CG aequalem arcui BC, (qui utpote exiguus pro subtensa haberi potest) describeret. Motu igitur composito arcum CF percurret, pari modo in F vi duplici HF, &FK actus, arcum FI percurret, &ita porro. Patet vero ex arcuum horum directione, mobile ad centrum virium haud accessurum, sed potius ob vim centripetam in singulis punctis arcus DKNL aequalem vi centripetae in punctis correspondentibus arcus LMBD eadem lege a centro virium in ascensu ex perihelio ad aphelium recessurum, qua lege in descensu ex aphelio ad perihelium ad idem centrum accessit, 421. Obiicies ado: Si phaenomena motus planetarum per mutuam eorum in se invicem gravitatem cum vi proiectili debito modo combinatam recte exponerentur, vis haec universalis foret, atque adeo ad ipsas etiam fixas pertineret, sed hoc dici nequit, ergo. min. pr. Si vis ista mutuae gravitatis ad ipsas etiam fixas pertineret, hae ad solem, vel certe sol ad easdem accedere deberet, quod sine maxima totius universi perturbatione fieri haud posset, sed hoc ipso &c, ergo. Ie. R. N. M.