# Physica generalis 410

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/410

Nos enim non aliud, quam planetarii nostri systematis motus explicandos suscepimus, quos per mutuam eorum corporum, quae systema hoc constituunt, in se gravitatem cum vi proiectili combinatam recte exponi ostendimus: ex quo inferri nequit, gravitatem hanc ita universalem esse, ut ad ipsas etiam fixas pertineat. Certe dum legem virium in natura existentium exponeremus, docuimus (180) vim attractivam locum habere in maioribus distantiis, seseque saltem ultra planetarum, cometarumque distantias extendere, ostenditque P. Boscovich, crus illud ultimum asymptoticum in distantiis maximis, quales merito habentur fixarum distantiae, posse rursus axem secare, viresque ex attractivis in repulsivas abire, aliamque virium legem ad aliud quodpiam corporum systema pertinentem nostrae illi succedere. Illud igitur unum con tendimus, nullum apparere inter stellas fixas, nostrique planetarii systematis corpora nexum, qui nos cogat attractionem mutuam ad fixas quoque stellas pertinentem admittere. Verum si id quoque daretur, i. 2do N. m. ad cuius prob. N. M. est enim fixarum distantia tam ingens, ut si gravitas ad eas quoque sese extenderet, effectus eiusdem sensibus percipi haud possent. Cum enim gravitas in ratione inversa duplicata distantiarum decrescat, ea in fixarum distantiis perquam exigua, nulloque sensu perceptilis esse poterit. 422. Obiicies: atio Planetae omnes deferuntur a fluido quopiam corpore, coelestia spatia explenGoogl plente, sed hoc ipso eorundem motus per gravitatem mutuam cum vi proiectili combinatam haud recte exponuntur, ergo. M. pr.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
