# Physica generalis 413

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/413

qui in luna corpora plura angusto spatio contenta eadem directione progredi cerneret, certum haberet, id a fluidi cuiuspiam actione provenire, etsi fluidum illud sensibus percipere nequiret, si aliam motus eius causam non deprehenderet, neque contra fluidi huius existentiam, modumque agendi gravissimae sese difficultates ingererent. C. secus N. Ant. & Cons. Ex hoc vero simul apparebit, quam sit dispar ratio motus planetarum circa solem: huius enim & ratio physica a vis centripetae cum vi tangentiali debita combinatione desumpta habetur, & materiae subtilis in vorticem actae, a qua planetae deferantur, tum existentia, dum agendi modus ineluctabilibus difficultatibus laborant. Minime igitur ea directionum, quibus planetae omnes feruntur, uniformitas permovere quempiam poterit, ut a torrente materiae subtilis planetas omnes abripi existimet. Ad confirm. imam respondeo, nos causas finales effectuum naturalium plerasque omnes ignorare, deinde eam quoque, quam sive de corporibus universum hoc constituentibus, sive de eorundem agendi vi, effectibusque ac phaenomenis, quae inde resultant, comparatam habemus cognitionem arctissimis terminis conclusam esse. Quamobrem nullas cognitas habemus leges, quas sibi author universi, dum hunc mundum conderet, praefixit, neque ex eo, quod magnam videamus in operibus eius varietatem, continuo inferre licet, omnem effectuum naturalium congruentiam, quae a causa quapiam anteriori eandem exigente non dependeat, legi huic, cuius existentia haudqua quam comprobata est, adversari.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
