Latin
ARTICVLVS VII
Leopold Biwald, Physica generalis 416
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod hoc phaenomeno universalis corporum omnium in se invicem actio, seu gravitas universalis plurimum confirmetur, quamobrem hoc potissimum loco aestus marini phaenomena exponenda iudicavimus. SCHOLION 2. Aestus marini phaenomena veterum quo que Philosophorum animos defixos tenuerunt, estque popularis traditio (quam tamen veritati minus consentire ex Diogene Laertio constat) Aristotelem desperatione verae aestus marini causae detegendae in mare se praeci. cipitem dedisse. Illud notatu dignum, veteres quoque inter aestum maris, lunaeque motum consensum quempiam advertisse, quo factum est, ut ipsi quoque causam aestus marini lunae tribuerint, quamvis modum ignorarent, quo luna tanto intervallo a tellure remota aquas maris ciere possit. Instar omnium sit Plinius, qui naturalis historiae L. 2. C. 97. haec scribit: „Aestus maris accedere, &reci"procare maxime mirum: pluribus quidem modis, verum "causa in sole, lunaque. „SCHOLION 3. Phaenomena aestus marini usque ad praesentis seculi exordium incerta admodum, nullisque certis legibus adstricta habebantur, quorum ignoratio inquisitioni genuinae aestus marini causae plurimum officit. Debemus vero Academiae Parisinae curis, ut eadem iam certissimo determinata habeamus. Haec enim anno 1701 a Comite Pontchartrain obtinuit, ut authoritate Regia per omnes Galliae portus ad oceanum sitos observationes phaenomenorum aestus marini instituerentur methodo ab Academicis Parisinis praescripta, &ad omnes Galliae portus transmissa. Ad hanc igitur normam ab idoneis viris per plures continenter annos observationes habitae, eorumque ephemerides ad Academiam Parisinam transmissae fuere: ex quibus summa cura inter se collatis Iacobus Cassinus in eiusdem Academiae commentariis ad annos 1710, 12, 13, 14, 20 phaenomenorum seriem eruit, regulasque quasdam generales constituit, tabulasque condidit ex sola inductione erutas, &observationibus ipsis confirmatas, quarum ope in singulis portubus hora marini aestus intra paucorum saepe minutorum limites praenunciari possit, &magnitudo etiam aestuum utcunque innotescere. Nos haec phaenomena, subiuncta eorundem explicatione, ordine recensebimus.