Latin
PROPOSITIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 418-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IV. Jaec vero gravitatis diminutio sensibilis fieri RA potest in corporibus fluidis, si ea ad ingens spatium ad 90 scilicet, aut plures gradus sese extendant. 428. Quod si enim ad tantum intervallum corpus fluidum sese exporrigat, partium lunae directe subiectarum gravitas minuetur (id quod paulo infra demonstrabitur) earum vero, quae 90 gradibus, sive quadrante circuli a luna removentur, in tellurem gravitas augebitur. Igitur ex hydrostaticae legibus fluidum gravius illuc affluet, ubi gravitas diminuta fuit, fluidumque levius extrudet, neque ante quiescent aquae, quam defectum gravitatis in aquas lunae subiectas columnarum altitudo, in iis vero, quae a luna quadrante circuli distant, gravitatis excessum earundem columnarum brevitas compenset.