# Physica generalis 418

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO FVNDAMENTALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/418

Quibus Newtoni verbis doctissimi eiusdem commentatores sequentia addunt: hae quidem vires ad movendum mare sufficiunt, sed alios effectus sensibiles producere non possunt. Etenim granum unum cum pondere granorum 4000 etiam accuratissima libra comparatum sentiri vix potest, vis autem solaris est ad vim gravitatis, sicut 1 ad 12868200. summaque virium solis & lunae est ad eandem vim gravitatatis, sicut 1 ad 2032890. Quare patet, vires illas licet coniunctas multo minores esse, quam ut pondus corporis cuiusvis in libra appensi sensibiliter augere, vel minuere possint. Unde nec in experimentis pendulorum, barome tri, vel in staticis, aut hydrostaticis sensibiles edent effectus. Idem corollarium eleganter demonstravit Cl. Eulerus p. 30. dissert. de fluxu, & refluxu maris. Ait vero Eulerus loco citato: differentiam in pendulorum oscillationibus, quando per attractiones solis & lunae gravitas maxime augetur, vel minuitur, posse solum eam esse, quae intercedit inter numeros 4666666, & 4666667, quae utique nullis experimentis sensibilibus percipi potest.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
