# Physica generalis 420-2

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/420-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/420-2

PROPOSITIO VI. Ad aestum maris efficiendum solis quoque actio efficaciam quampiam habet. 430. Ipse enim sol pariter in diversas terrae partes diverso modo agit, fortius attrahendo partes viciniores, debilius vero remotiones, item perpendiculariter directe subiectas, oblique vero quadrante circuli remotas. PROPOSITIO VII. Efficacia solis longe minor est efficacia lunae. 431. Ob ingentem enim solis distantiam discrimen distantiarum partium C, & T, item T & O longe minorem rationem habet ad distantiam solis, quam ad distantiam lunae. 2do Ob eandem solis distantian radii solares ad parallelismum propius accedunt, ac proinde minor quoque est directionum inaequalitas. SCHOLION I.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
