# Physica generalis 420

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/420

Itaque conformiter ad ea, quae de actione solis in lunam (399) diximus, aquarum in C, & O positarum gravitas minuetur; cumque aquae in Q, & positae a luna oblique, partes vero in C, & O perpendiculariter attrahantur, facta resolutione attractionis obliquae OL in QT, & OM patet earundem in terram gravitatem obliqua hac solis actione augendam; hae igitur ad O, & C affluent, aquasque leviores extrudent, quo fiet, ut figura aquarum sphaerica in sphaeroidaeam commutetur, axe maiore per oc, sive syzygias, minore per qp, sive quadraturas transeunte. COR. 2. Quo maior igitur attractionis huius inaequalitas fuerit, eo maior erit lunae efficacia ad aquas maris turbandas. COR. 3. Erit vero inaequalitas haec tanto maior, quo maiorem rationem discrimen distantiarum punctorum C, & T, item T, & O ad CL, sive distantiam corporis attrahentis habuerit.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
