# Physica generalis 421

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/421

Distantia minima solis ab aquis in C est (318) 12625 semidiametrorum terrestrium, ab aquis in O 12627, a centro terrae T 12626; discrimen itaque distantiarum inter C, & T, sive inter T, & O est ad distantiam solis – 1: 12625, distantia vero minima lunae ab aquis in C est 53 semidiametrorum terrestrium, a centro terrae T 54, ab aquis in O 55. Itaque ratio, quam discrimen distantiarum partium terrae C, & T ad distantiam lunae habet, est = 1: 53, quae est utique ratio priore illa multo maior. SCHOLIONE. Illud hic quoque probe notandum, solis, lunaeque motus intra tropicos coerceri, atque adeo astra non aliis, quam iis aquis, quae intra tropicos continentur, aut certe ab iis parum admodum distant, ad perpendiculum imminere, in has igitur potissimum actionis suae inaequalitatem exeret, earum in terram gravitatem minuendo, augendo vero gravitatem earum, quae quadrante circuli hinc, & inde ab iis aquis removentur. Phaenomena igitur regularia, quae ex inaequalitate actionis luminarium immediate dimanant, in iis duntaxat aquis, & praecipue quidem in libero, patentique oceano locum habebunt. PHAENOMENON I. Aestus in quolibet loco intra diem lunarem id est a R 24 horas, 48′ quater contingit, bis nempe affluxus, & bis refluxus. 432. Cum enim terra intra 24 horas circa axem suum revolvatur, aquae in A* hora v. g. sexta matutina lunae directe subiectae elevabuntur; eaedem post sex horas in B delatae, quo in loco quadrante circuli a luna distant, deprimentur, post sex iterum horas in D elevavatae, tandem post sex rursus horas in C secunda vice deprimentur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
