# Physica generalis 422

Leopold Biwald, Physica generalis, PHAENOMENON II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/422

PHAENOMENON II. Aestus retardatur quotidie 48′ circiter 433. Eaedem aquae hora sexta matutina ad eundem locum reversae, ex quo ante 24 horas discesserant, lunae directe non subiacebunt, utpote interea temporis ex L ad! in orbita sua ortum versus progressae, debent igitur aquae hae 48′ intervallo progredi, donec ad eundem respectu lunae situm pertingant, quem die praecedente hora sexta tenuerunt. PHAENOMENON III. Jaxima aquarum elevatio non contingit tunc, cum aquae lunae directe subiacent, sive ut vulgo dicunt, in ipso transitu lunae per meridianum loci, sed dum eae a luna versus ortum iam fere semiquadrante circuli digressae sunt, sive post duas, tresve horas. 434. Quod si quidem terra quiesceret, aquae lunae directe subiectae maxime elevarentur & axis maior sphaeroidis, in quam aquae ex actione lunae mutantur, per ipsam lunam transiret: quoniam vero ob motum telluris circa axem aquae versus ortum continuo recedunt, earum gravitas per actionem lunae directe imminentis iam minuta ab eiusdem actione licet debiliore, adhuc tamen perseverante minui pergit, atque adeo aquarum elevatio continenter augetur, donec semiquadrante a luna versus ortum remotae ad maximam elevationem pertingant.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
