Latin
PHAENOMENON IV
Leopold Biwald, Physica generalis 423-2
Unproofread scanNot analysed yet
PHAENOMENON IV. Aestus maiores sunt caeteris paribus in syzygiis luminarium, minores vero in quadraturis. 435. Tempore enim syzygiarum vires lunae, &solis conspirant, cum haec astra in eadem fere linea recta tunc iaceant, atque adeo aestus fit summa virium, quarumque aquarum gravitatem auget sol, earum quoque gravitatem auget luna, uti etiam earum aquarum gravitatem luna minuit, quarum gravitatem minuit sol. In quadraturis vero luminarium actiones sibi adversantur, aestus igitur fit differentia virium solis, &lunae, atque adeo minor est. COR. A syzygiis itaque ad quadraturas aestus matutini maiores sunt vespertinis, a quadraturis vero ad syzygias vespertini matutinos superant. Cum enim in syzygiis sint aestus maximi, iidem ad quadraturas usque decrescunt, matutini ergo vespertinis maiores sunt. Contrarium evenit a quadraturis ad syzygias, ubi aestus continenter crescunt.