# Physica generalis 424

Leopold Biwald, Physica generalis, PHAENOMENON IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/424

SCHOLIONI. Tametsi dicatur, aestus maximos esse in syzygiis, illud tamen facile ostenditur, aestus qui fiunt in noviluniis maiores nonnihil esse aestibus, qui fiunt in pleniluniis. SCHOLION 2. Cum constet, (430) aestum maris a solis, lunaeque actionibus coniunctis effici, ita tamen ut efficacia lunae (431) efficaciam solis plurimum superet, facile quoque intelligitur, axem maiorem sphaeroidis, in quam aquae, superficiem telluris tegentes, abeunt, eam debere habere positionem, quam vires luminarium sive conspirantes, sive adversantes exigunt. Hanc axis positionem P. Boscovich in dissert. de aestu maris ita declarat: „Hinc iam statim patet, in syzygiis, in quibus sol, & luna "cum terra in directum iacent, debere coniungi utrius"que effectum, & aestum esse maximum. In quadraturis, „ubi sol per quadrantem distat a luna, sol ipse aquas ele„vabit, ubi luna deprimit, & vice versa. Quare aestus „erunt minimi, sed elevatio erit sub luna, non sub sole „ob eius vim praevalentem. In reliquis omnibus pro„positionibus diameter terrae longissima iacebit in acutis „angulis, quos continent diametri directae ad solem, & „lunam, uti in secunda parte demonstrabimus, sed multo „propior diametro directae ad lunam, ac proinde maxi "ma aquae altitudo erit in punctis quibusdam mediis in„ter vertices diametri directae ad solem, & diametri di„rectae ad lunam. Quae puncta geometrice determinan„tur data ratione virium solis, & lunae, & ex ipsa de„terminatione infertur, diametrum longissimam nunquam "multum abesse a diametro directa ad lunam, tum ab ea „recedere in orientem usque ad octantes, post hos regre„di in occidentem ita, ut in quadraturis iterum congruat "cum diametro directa ad lunam, & pergat moveri in oc„cidentem usque ad novos octantes: post hos iterum „regredi in orientem usque ad sequentem syzygiam, in „qua iterum congruat cum eadem diametro, directa ad „lunam.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
