# Physica generalis 425

Leopold Biwald, Physica generalis, PHAENOMENON IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/425

Quamobrem eadem est oscillatio verticum hu„ius diametri longissimae, sive punctorum, in quibus ha„betur maxima intumescentia. Si igitur consideretur ho„rum, positio respectu verticum diametri transeuntis per „lunam ea puncta ab octante praecedente utramlibet sy„zygiam usque ad octantem, qui eam sequitur, & praece„dit alteram quadraturam, moventur in orientem: tunc „ab octante, qui praecedit utramque quadraturam, usque „ad octantem, qui eam sequitur, moventur in occiden„tem, & motus in orientem velocissimus est in syzy"giis, velocissimus in occidentem in quadraturis. „ SCHOLION 3. Hinc explicatio dependet phaenomeni cuiuspiam, quo notatur, aestum maximum transitum lunae per meridianum loci iam praecedere, iam etiam sequi. lacet nempe axis maior sphaeroidis solem inter, lunamque, ita tamen, ut vicinior sit lunae, quam soli. Quod si igitur sol lunam praecedat, elevatio maxima aquarum transitum quoque lunae per meridianum loci praevertet; quod si vero sol lunam sequatur, maximus quoque aestus transitum lunae per meridianum loci subsequetur. Quamobrem recte dicitur, horam aestus maximi dependere etiam a positione lunae respectu solis.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
