# Physica generalis 428-2

Leopold Biwald, Physica generalis, PHAENOMENON VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/428-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/428-2

PHAENOMENON VII. Aestus maris haud notatur ultra 65 gradus latitudinis. 440. Cum enim sol & luna intra tropicos motus suos absolvant, eorum actio perpendicularis in eas solum aquas exercebitur, quae intra tropicos existunt; in maribus igitur extra tropicos sitis aestus nonnisi per communicationem cum aquis intra tropicos positis habebitur. Haec vero motus communicatio in distantiis admodum magnis sensibilis esse desinet, quales Googl les distantiae merito censentur eorum locorum, quae ultra 650 ab aequatore remota sunt. COR. Quo magis igitur locus quispiam a loco veri fluxus, & refluxus remotus fuerit, eo minor caeteris paribus aestus in eo notabitur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
