# Physica generalis 43

Leopold Biwald, Physica generalis, A. CCEB. CCZAEB. CC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/43

Cum in massis his quantitates motus aequales sint, erunt eae in ratione celeritatum reciproca: sive celeritas massae A, ad celeritatem massae B, – AC: BCZA: 2; quodsi ergo celeritatibus his accedant ad C motu aequabili, spatia eodem tempore confecta erunt ut celeritates, atque adeo dum massa A percurrit pedes duos, massa B unum perficiet, eritque existente A in a, & B in b idem centrum gravitatis C, quod proinde in eodem semper loco perstat, sive quiescit. Eadem est demonstratio, si massae A, & B motu aequabili a centro gravitatis C recedant. Sint rursum massae duae A, & B*, quae Fig. 22 rum commune gravitatis centrum sit C, erit (66) A. Aa FB. BbZAG. B. CC. Progrediatur A in D, & B in E, sitque tunc earum gravitatis centrum commune G: erit denuo A. Dd FB. Ee ZA AB. Gg. Quod si subtrahatur a priore, relinquetur A AMB. BNEATB. CK. Quod si ex punctis E, G, D demittantur EN, GK, DM ad LI parallelae, atque ad BD, CC, Aa normales, eadem methodo ostendetur, esse A. DMAEB. ENZACB. GK.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
