# Physica generalis 49

Leopold Biwald, Physica generalis, A. CCEB. CCZAEB. CC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/49

se sinunt. 74. Corpus molle est, quod impressioni cui. Quid molle? libet cedit, partes vero eius compressae ad pristinum sese situm haud restituunt. 75. Corpus elasticum est, cuius partes comQuid elisticum? primi sese sinunt, compressae vero eadem vi (siquidem perfecte elasticum fuerit) qua compressae fuere, sese restituunt. SCHOLIONI. Quantum a posteriore colligere licet, nullum habemus corpus sive perfecte durum, sive molle, sive elasticum: regulae tamen traduntur pro eorum collisione, quae utilitate sua non carent. SCHOLION 2. Corpora mollia, & dura sub nomine non elasticorum comprehendimus, regulasque conflictus utrisque communes tradimus. 76. Si duo corpora non elastica, quae eadem directione, sive in eandem plagam moventur, confligant, post ictum ambo eadem directione moveri pergent quantitate motus eadem, qua ante ictum ferebantur. Fig. 26 Moveantur globi A, & B* versus C, peracto conflictu versus C progredientur quantitate motus decem graduum, eadem, quae fuit ante ictum.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
