Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 50
Unproofread scanNot analysed yet
Cum in corporibus non elasticis nulla adsit vis, quae ea, ubi semel concurrerint, rursus separet, ea post conflictum ita manebunt contigua, velut unum, idemque corpus constituerent; cumque directio in hoc casu sit conspirans, post ictum eadem erit directio, quae fuit ante ictum; progredientur ergo post ictum versus punctum C, versus quod ante impactum lata fuerant. Quantitates motus etiam post ictum easdem fore, patet ex actionis, &reactionis aequalitate superius (71. Corol. 3.) exposita. COR. I. Si globus A in globum B quiescentem impingat, eodem modo ostenditur, peracto conflictu ambos versus C ita progressuros, ut quantitas motus eadem sit, quae fuit ante impactum. SCHOLION. Quoniam experientia constat, ad massam maiorem loco movendam, maiorem quoque conatum, seu vim requiri; illud non difficulter intelligetur, posita vi eadem, celeritatem fore tanto minorem, quo maior est Patet igitur corpus incurrens massa loco movenda. quiescenti, vel tardius praecedenti tanto plus celeritatis communicaturum, quo maior eiusdem massa fuerit. COR. 2. Quod si ergo globus incurrat in massam quiescentem admodum magnam, celeritas, quam ei communicabit, in ea motum sensibilem haud producet, quamvis in rigore geometrico loquendo certum sit, si corpusculum minimum in massam quamvis ingentem incurrat, in massa ea motum aliquem productum iri. COR. 3. Globus C: impingens in obstaculum, cuius massa AB ingens admodum est, vel in obstaculum immobile, quod massae eiusmodi aequivalet, directione perpendiculari CA, post ictum quiescet; quippe ob excessum massae obstaculi AB celeritas omnis globi C obstaculo huic communicata, perque eius actionem elisa est.