# Physica generalis 55

Leopold Biwald, Physica generalis, A. CCEB. CCZAEB. CC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/55

); sunt vero elastica, & ambo pro corporibus impingentibus recte habentur: tantundem igitur virium, quibus redeant directione opposita illi, qua accesserant, nanciscantur oportet, quantum per ipsam conflictum amisere. COR. 5. Si corpus elasticum incurrat perpendiculariter in planum itidem elasticum, & immobile, eadem celeritate resiliet, qua inciderat. Quod si quidem corpus impingens, ipsumque planum corpora dura fuissent, corpus impingens post ictum (76. Corol. 3.) quievisset; cum ve ro elasticum sit, tantundem celeritatis in partem oppositam nanciscetur, quantum perdidisset in casu priore. COR. 6. Si globus elasticus P. in planum immobile, & elasticum AB directione obliqua CF incurrat, redibit directione FD, ita, ut angulus reflexionis DFB, & incidentiae CFA sint futuri aequales. Cum enim motus per CF in duos CA = EF, & CE recte resolvatur globus in F constitutus considerari potest, velut duplici vi FE (Corol. praec.) & FB = AF ZCE, quae per impactum destructa haud fuit, impelleretur: his porro impulsus lineam FD (42) describat, necesse est. Cum vero ex constructione figurae anguli ad A, & B recti sint, item CAZDE, & AFZEF, erit etiam DFBZCFA. COR. 7. Si corpus elasticum A, cuius massa sit quatuor librarum, & celeritas sex graduum, impingat in corpus B duarum librarum quiescens, post ictum progredientur directione incurrentis; celeritas quiescentis erit – 8. incurrentis vero – 2. Quod si corpora haec fuissent perfecte dura, celeritas globi B post impactum fuisset MEm (7) Cum vero elastica sint, per restitutionem globi incurrentis, quae fit directione ictus directi, tantundem celeritatis globo B, cuius massa immutata manet, imprimitur: ea igitur erit – 8, qua globus B ortum versus MEM progredietur. Celeritas vero globi A fuisset in hypothe= 4: globus ergo per si perfecte durorum impactum binos celeritatis gradus amisisset; at vero A per restitutionem partium globi B, quae fit occasum versus. globo A rursum duo gradus celeritatis eadem directione imprimentur: remanent ergo bini itidem gradus, quibus ortum versus, id est, ea directione, qua incurrerat, progredi possit. COR. 8. Si globus elasticus A, cuius massa = 2, celeritas = 6, impingat in globum B quiescentem, cuius massa = 4, globus A post impactum resiliet celeritate duorum graduum; B vero ortum versus progredietur celeritate quatuor graduum.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
