Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 57
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim corpora forent perfecte dura, post impactum progrederentur directione incurrentis A ortum versus celeritate MCMC –a: globus A igitur in hac MEM. hypothesi quatuor celeritatis gradus amisisset, binisque residuis ortum versus progrederetur; at vero per restitutionem partium globi B eidem rursus quatuor celeritatis gradus occasum versus imprimuntur; perget igitur hac ipsa directione celeritate duorum graduum, quae est aequalis celeritati globi B ante impactum. Globus item B consideratus instar massae, in quam impingat globus A. in hypothesi perfecte durorum ortum versus progressus MC– Me fuisset celeritate eadem MEM tur in hypothesi praesenti eadem directione feretur coleritate &4. Cum vero conflictus opposita directione fiat, globus B etiam ut corpus impingens considerari debet, quo respectu gradus illos binos celeritatis, quibus ante conflictum versus occasum ferebatur, opposita directione recuperabit; quos si addas prioribus illis quatuor, patescet, globum B ortum versus sex celeritatis gradibus progressurum. SCHOLION. Casus alii particulares applicatione principiorum supra expositorum nullo negotio solventur. Licet porro hos, aliosque similes casus ad formulas algebraicas simpliciores reducere licuisset, ut tamen tironibus in aliqua materia casuum particularium explicatio uberior suppeditaretur, hanc tenere methodum in materia ista placuit.