Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 59
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim celeritas potentiae eatenus augeatur, quatenus maius ab eadem spatium eodem tempore describitur, patet, tanto longiore tempore &spatio percurrendo opus esse, quo magis potentiae vires intendendae sunt. SCHOLION I. Ex hoc vero elucet, incrementum virium, quod per machinas obtinetur, esse perquam limitatum. Omnia enim, quae in machinis occurrunt, spatio, temporeque sat arcto potentiam constringunt, quae tamen minime obstare centenda sunt, quo minus ingentem ex machinis utilitatem hauriamus SCHOLION 2. Vices potentiae raro agunt pondera suspensa, quippe vel nimis magna requiruntur spatia, per quae descendere possint, vel nimis molestum est, ut ea tam frequenter denuo sustollantur, ut rursum descendere possint. His igitur communiter substituuntur potentiae animatae hominum, equorum, &c. Quod homines attinet, referente La Caille vires eorundem eiusmodi simul agunt pondere sui sunt communiter, ut, dum non corporis machinae insistente, vel incumbente, sed sola continua nervorum contentione, per tres horas continuas 25 librarum vi aequivaleant. Velocitas vero ea est, qua si spatia omnia, quae manuum, pedumve motu intra horae intervallum conficiunt, directum extenderentur, 12000 pedes emetirentur. Equus vero septem hominum operam praestare notatur, id est, intra trium horarum spatium nisu continuo vim exerere 175 libris parem ea motus velocitate, ut intra horam 12000 pedes percurrat; ut adeo recte aestimari possit, 12000 pedes esse spatium maximum, quod potentia motrix per horam labore non interrupto percurrere possit. 86. Machina simplex est, quae non constat ex pluribus, quarum singulae seorsim acceptae vires potentiae augere possint.