# Physica generalis 60

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/60

Composita vero dicitur, quae ex pluribus simplicibus certo artificio inter se iunctis coalescit. 87. Machinas simplices sex numeramus: vectem videlicet, trochleam, axem in peritrochio, planum inclinatum, cochleam, & cuneum. Quoniam vero trochlea, & axis in peritrochio ad vectem, cochlea vero, & cuneus ad planum inclinatum reduci possunt, binae statuuntur fundamentales machinae, vectis, & planum inclinatum. SCHOLION. In harum machinarum theoria, praecipue quaeritur aequilibrium inter potentiam P, & resistentiam R, quo habito patet (84. Corol. 1.) potentia tantisper ancta, resistentiam vinci. 88. Vectis mathematice consideratus est linea recta inflexilis, & gravitatis expers. Physice vero si accipiatur, est pertica longa, firma, rigida, in qua tria praecipue puncta consideranda sunt: alterum nempe, cui applicatur potentia, alterum, cui resistentia, postremum denique, cui vectis ipse innititur, quod graece hypomochlion, latine fulcrum dicitur. Si fulcrum medium locum teneat, vectis primi generis, seu heterodromus, si medium locum resistentia occupet, is secundi generis, seu homodromus; si denique potentia in medio applicetur, tertii generis dicitur. 89. In vecte potentia erit aequalis resistentiae, si ea fuerit ad resistentiam in ratione reciproca distantiae ab hypomochlio.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
