# Physica generalis 61

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/61

Pro vecte primi generis demonstratio habetur in iis, quae supra (63) de aequilibrio in genere tradidimus. In vecte secundi generis dum potentia describit arcum Aa*, pondus, seu resistentia arcum Bb percurret, qui arcus, cum sint spatia eodem tempore descripta, erunt ut celeritates; & cum arcus hi sint ut radii, quibus describuntur, id est, ut distantiae ab hypomochlio, hae quoque in ratione celeritatum erunt. Si ergo fuerit P: R = BC: AC, erit P: R = c: C; ac proinde PC = Re, id est, momenta erunt aequalia, potentia proinde resistentiae parCOR. Quoniam in vecte tertii generis distantia potentiae ab hypomochlio minor est, quam distantia resistentiae, patet huius generis vecte vires potentiae non augeri: cum vero potentia spatium minus Bb decurrat, patet, in hoc vecte iacturam viriu, cum lucro temporis coniungi. Huius igitur vectis usus erit, quando ob virium sufficientiam motus breviori tempore producendus est. SCHOLION. Ex theoria vectis ratio reddi potest plurimorum effectuum, quos vulgarium instrumentorum ope producimus. Forfices sunt vectis duplex primi generis ADn, BD, circa axiculum D, veluti circa fulcrum mobiles, scinduntque corpus a interim, & in interceptum: erit porro instrumenti huius efficacia tanto maior, quo longiora brachia AD, BD fuerint, & quo propius corpus scindendum axiculo D admotum fuerit. Forcipes item ex duplici vecte heterodromo ABe, EBa componuntur, quorum commune fulcrum est axiculus B: brachia igitur AB, & EB, quibus potentia applicatur, longiora esse debent brachiis Ba, Be, quibus corpus D prehenditur. Malleus quoque bifurcus A* vectis species est, cuius fulcrum est punctum a, cuius ope clavus e tabula BD tanto facilius eruitur, quo longius est mallei manubrium Aa, tum quo clavus e puncto a proximior fuerit. Ad secundi generis vectem referuntur remi, quibus promoventur navigia, gubernaculum item, seu temo, mall navium, in quibus ventus vela impellens est potentia, navis pondus, ima pars navis, cui malus adhaeret hypomochlium. Ad vectem denique revocari libram cons munem, & stateram Romanam manifestum est. i.i 90. Trochlea est orbiculus circa axem volubilis, in cuius extimo limbo alveus excavatus est, cui chorda, vel catena circumponitur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
