Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 62
Unproofread scanNot analysed yet
Est ea vel fixa, ut F*, vel mobilis ut G*. 91. Trochlea fixa potentiae vires haud auget. Est enim trochlea fixa vectis primi generis, cuius hypomoclium est in C, potentia applicatur in A, resistentia vero in B; cum ergo sit AC =BC, potentia resistentiae aequalis esse debebit (89) 92. Si potentia ope trochleae mobilis ponsustentet, est ad resistentiam, ut 1 ad 2. dus Est enim trochlea mobilis* vectis secundi generis, cuius hypomochlium est in A, distantia ponderis ab eodem CA potentiae vero BA; cum vero sit CA: BA ZI: 2, debeatque in vecte (89) potentia esse ad resistentiam in ratione reciproca distantiae ab hypomochlio, id est ut CA: BA, erit quoque potentia ad resistentiam in eadem ratione. 93. Si plures trochleae iungantur, oritur machina composita, quae Polyspastos graeca voce dicitur: cuius ope ut potentia resistentiae aequetur, debet ea esse ad resistentiam, ut 1 ad numerum funium, vel ut 1 ad numerum rotularum tam superiorum, quam inferiorum, vel denique ut 1 ad duplum numerum rotularum inferiorum. Fig. 43 Patet enim*, quo tempore resistentia G spatium illud, quod distantia rotularum inferiorum, &superiorum metitur, &quod longitudini unius funiculi be aequale est, percurrit, eodem tempore potentiam A spatium aequale longitudini omnium funium, atque adeo numero funium proportionale percurrere.