Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 66
Unproofread scanNot analysed yet
Dum enim cuneus penetrat in obstaculum intervallo b C =Bb, partes illius separantur spatio ad =AD; igitur ad =AD pro spatio resistentiae, b C vero –Bb pro spatio potentiae recte habentur. Quod si igitur in horum spatiorum ratione reciproca potentia, &pondus fuerint, in aequilibrio erunt (84) COR. Quo igitur minor fuerit cunei latitudo, manente eadem illius altitudine, eo efficacior is erit. Ex his porro deducitur efficacia plurimorum instrumentorum, cultrorum scilicet, clavorum, dolabrorum, securium, quae vi non admodum magna adhibita, corpora firmiter compacta subeunt. SCHOLIONI. Cuneum alii ad planum inclinatum, alii ad vectem revocant, alii machinam compositam esse volunt; quibus controversiis discutiendis immorari nobis non licet. Illud certum, theoriam cunei supra expositam in lignorum fissione locum non habere, cum partes ligni singulae per spatia aequalia haud cedant: ex quo illud conficitur, cuneum saltem universim ad planum inclinatum revocari non posse. SCHOLION A. Qui ea, quae de machinis hoc articulo tradidimus, rite animo conceperint, principia haec ad machinas quoque compositas, rotas dentatas, cochleam infinitam, varias polyspastorum species negotio non magno applicabunt. Ex his porro omnibus apparet, verissime a Newtono dictum fuisse, omnium machinarum efficaciam, &usum in eo solo consistere, ut diminuendo velocitatem obstaculi, augeamus vim potentiae, &contra, unde solvi in omni aptorum instrumentorum genere problema, datum pondus, data vi movendi, aliamve datam resistentiam vi data superandi. Nam si machinae ita formentur, ut velocitates agentis, &restistentis sint reciproce ut vires, agens resistentiam sustinebit, &maiori cum velocitatum disparitate eandem superabit. 102. In iis, quae de motu machinarum ope producendo tradidimus, nullam obstaculorum mentionem fecimus, quae efficiunt, ut in usu ipso machinarum, theoriae traditae cum praxi minus consentiant. De his igitur praecipua quaedam ex mechanica viri clarissimi De La Caille adferemus. Itaque in usu vectis plurimum incommodi Quae obstacula motus adfert flexilitas vectium, qua fit, ut brachia in vecte? eius incurventur, ipsa proinde ab hypomochlio distantia immutetur.