# Physica generalis 72

Leopold Biwald, Physica generalis, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/72

Species curvae dependet a determinata in puncto quovis curvedine, seu a determinata curvedine initiali, & a variatione curvedinis in punctis subsequentibus iuxta legem quamvis determinatam; sed pro diversa duarum eiusmodi virium combinatione determinata quaelibet curvedo initialis, & variatio eiusdem in punctis subsequis haberi potest: ergo. Quod quidem determinatam initialem curvedinem attinet, facile intelligitur, si vires componentes vel aequales, vel una altera maior, minorve fuerit variam fore diagonalem, quae ex harum virium combinatione obtinetur; deinde pro varietate anguli, sub quo eaedem vires conspirant, eandem rursus vel crescere, vel decrescere (42. Corol. 7. & 8.), inde porro dependere curvedinem determinatam initialem, manifestum est. Cum vero pariter alterutra virium iuxta legem determinatam vel crescere, vel diminui possit, patet quoque, curvedinem in punctis subsequis pro legis huius ratione variam itidem esse debere, ac proinde curvae speciem a diversa duarum virium combinatione dependere. COR. SCHOLION. Si quis ad Universi huius phoenomena animum advertat, facile intelliget, plurimas esse causas, quae rectilineos corporum motus perturbent faciantque. ut perpetuae fiant motuum compositiones, variaeque inde curvarum species a corporibus describantur. Nos eas tantum attingemus, quas Physico ignorare nefas est, relictis aliis plurimis, quae a Mechanicis sublimiorum calculorum ope uberrime pertractantur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
