Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 74
Unproofread scanNot analysed yet
Theoremati huic innititur doctrina de motu gravium terrestrium oblique proiectorum, in quibus vis proiectionis motum aequabilem, vis vero gravitatis, (undecunque ea demum habeatur) motum uniformitur acceleratum producit: quamobrem globi e tormentis oblique eiecti, aquae item ex angustis canalibus directione ad horizontem inclinata prosilientes, lineas curvas ad parabolam utcunque accedentes describunt. SCHOLION a. Hinc etiam ortum duxit halistica, id est, ars globos omnis generis ex fistulis ferreis eiiciendi, datumque scopum feriendi. Posito enim quod corpora gravia oblique proiecta parabolas describant, ex theoria parabolae negotio non admodum magno resolvuntur problemata complura ad hanc doctrinam pertinentia, uti sunt primo: data amplitudine parabolae, &arcu elevationis, determinare parabolam. Secundo: data amplitudine maxima, inve nire vim proiectionis. Tertio: data vi proiectionis, invere elevationem requisitam, ut scopus propositus feriatur Quarto: determinare maximam altitudinem, ad quam globus eiectus attolli potest &c: SCHOLION 3. Haec tamen corporum oblique proiectorum theoria vehementer labefactata est propterea, quod aeris resistentia, cuius rationem nullam habendam esse, olim puta batur, motum corporum oblique proiectorum non leviter perturbet. De qua re notari merentur, quae habet la Caille mechanicae N. 444. ,theoria motus corporum „oblique proiectorum, atque parabolas describentium "ab iis, qui de balistica scripserunt, dudum putabatu „illud esse inter modernorum inventa, quod immediate „&citra ullam accomodationem aliam felicissime posse „ad praxim transferri. Unde etiam minutim omnia hu "pertinentia persecuti sunt, tabulas amplissimas condide „runt, quae angulos exhiberent, ad quos tormenta be „lica, atque mortaria elevari deberent, ut scopus datu „feriretur; quin etiam instrumenta excogitarunt vari „quorum applicatione constaret, essentne reipsa catapu "tae ad eos angulos directae.