Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 77
Unproofread scanNot analysed yet
Demonstratio habetur N. 57. Corol. 5. 117. Tempora descensus per arcus similes circulorum duorum sunt in ratione subduplicata eorundem arcuum. Demonstratio habetur N. 47. Corol. 4. COR. I. Si igitur pendula duo D, &C oscillent per arcus similes DE, &CB, tempora oscillationum erunt in ratione subduplicata horum arcuum; cumque arcus hi sint ut radii, quibus describuntur, id est, ut longitudines horum pendulorum, erunt quoque tempora in ratione subduplicata eorundem. COR. 2. Si tempora sint T, &t, longitudines L, &I, erit T. 1—VL: VI, ac proinde T: t—L: I: datis igitur tribus horum terminorum, quartus per regulas algebrae facile invenietur. SCHOLION. In iis, quae de pendulorum oscillationibus hactenus dicta sunt, supponitur in puncto suspensionis D affrictum omnem abesse, pendulumque moveri in medio non resistente. Quoniam vero in ipso pendulorum usu in puncto suspensionis affrictus omnis impedir? nequit, mediumque, in quo pendula moventur, aer videlicet eorum motui resistit, facile intelligitur, oscillationes pendulorum perpetuo diminuendas, ipsumque pendulum post certum oscillationum numerum ad quietem denique redigendum.