# Physica generalis 78

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/78

118. Oscillationes peractae in arcubus circulorum inaequalibus, ita tamen exiguis, ut a chordis sensibiliter non differant, pro isochronis haberi possunt. Quod si quidem* arcus Be & Bf ita fuerint exigui, ut a chordis BD, & BC sensibiliter haud differant, tempus descensus per arcum eB aequale erit tempori descensus per chordam DB; pari modo tempus descensus per arcum FB aequale erit tempori descensus per chordam CB: cum igitur chordae DB, & CB (55. Corol. 14.) eodem tempore percurrantur, patet quoque, arcus eB, & FB eodem ad sensum tempore percurri. Quoniam porro arcus Be, Bf oscillationes dimidias constituunt integras quoque oscillationes in eadem hypothesi ad sensum aequales fore, manifestum est. SCHOLION. Praesentis theorematis veritatem experimentis confirmavit P. De Chales, qui, dum pendula duo eiusdem longitudinis, atque ponderis ita simul ad motum concitaret, ut alterum per maiores, alterum per minores circuli arcus oscillaret, comperit, inter centum vibrationes unius, & centum alterius id tantum temporis discrimen intercessisse, quo illarum oscillationum una peragebatur. Sed etiam subducto calculo ostendi potest, si duo pendula aequalia per arcus circuli oscillent, quorum unum oscillationes minimas peragat, alterum per tres gradus excurrat, etiam post vibrationes 11382 integrae oscil lationis discrimen haud fore, & si oscillationes alterius ad duos duntaxat gradus pertingant, eam differentiam ne quidem post 29000 vibrationes notatum iri. 119. Si super recta ND* utrinque quantumlibet protensa circulus CGH ita revolvatur, ut tota eius peripheria hanc lineam sensim tangat, punctum C, quod primum lineam in N tangit, motu ex circulari, & rectilineo composito describet curvam NCED, quae Quid cyclois? cychis appellatur. 120. Curvae huius lineae complures sunt proprietates, quas Mechanici demonstrant. Prae aliis notari merentur hae duae: quod Quae proprietates tempora, quibus corpus grave per quemvis cycloidis. huius curvae arcum descendit, sint perfectissime inter se aequalia, quamobrem curva haec etiam tautochrona dicitur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
