Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 79
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo: descensum ex quovis puncto dato celerrime fieri, si mobile in arcu cycloidis descendat, ac propterea curva haec brachystochrona, seu curva celerrimi descensus audit. SCHOLION. Has cycloidis proprietates demonstrant Newtonus, Leibnitius, Hospitalius, Bernoullius, Boschovich, atque ex his Mechanici, Physicique recentiores. 121. Si pendulum A intra duas semicycloides CE, &CF ita oscillet, ut filum, ex quo suspenditur, in singulis oscillationibus his semicycloidibus applicetur arcus BAD, quem pendulum describit, erit ipse quoque arcus cycloidis. Demonstrationem primus dedit Hugenius horologio oscillatorio, ac post hunc Marchio Hospitalius, aliique. COR. Erunt igitur tempora oscillationum per arcus omnes utcunque inaequales isochrona. SCHOLION. Applicatio ista hodie iam fere antiquata est propterea, quod arduum admodum sit formam semicycloidis laminis CE, &CF perfecte inducere. Quam etiam ob rem a demonstrandis curvae huius proprietatibus abstinuimus. Accedit, quod uti supra (118) ostensum est, oscillationes in arcubus circuli exiguis satis accurate isochronae deprehendantur. dibzy G Goo 122. Numeri oscillationum, quas pendula diversae longitudinis per arcus exiguos eodem tempore conficiunt, sunt in ratione inversa subduplicata longitudinum.