# Physica generalis 80

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/80

Illud enim manifestum est, numerum oscillationum certo tempore peractarum eo fore minorem, quo longiore tempore ad singulas oscillationes peragendas opus fuerit; erunt igitur numeri oscillationum certo tempore peractarum in ratione reciproca temporum, quibus singulae peraguntur; cumque tempora ea sint (117. Corol.) in ratione subduplicata longitudinum, numeri quoque oscillationum in ratione inversa subduplicata harum longitudinum erunt. COR. Si numeri oscillationum sint N, & n, longitudines L, & I, erit N: nvl: VL, ac proinde N Ina ZI: L. Datis igitur numeris oscillationum, quas pendula duo diversae longitudinis dato tempore conficiunt, & longitudine unius, longitudo alterius; & data longitudine utriusque cum numero oscillationum unius penduli, nu merus oscillationum alterius reperiri poterit. 123. Si pendula duo oscillent per arcus exiguos, erunt vires gravitatis acceleratrices, ut pendulorum horum longitudines. Si enim vires constantes sint (qualis habetur vis gravitatis in exiguis a terra distantiis) eae sunt ut spatia iisdem temporibus descripta: cum enim spatia haec tanquam effectus virium constantium iisdem temporibus editi habeantur causis suis proportionales recte censentur. Sunt autem spatia haec arcus similes, qui proinde sunt ut radii, quibus describuntur, id est, ut pendulorum longitudines: in eadem igitur quoque ratione erunt vires accelerantes. COR. Quod si ergo vires accelerantes in quibusvis tertae locis aequales sint, pendula isochrona eiusdem longitudinis esse debebunt, aut vero si pendula isochrona in diversis terrae locis inaequalis longitudinis deprehendantur, id indicio erit, vires acceleratrices, id est, vires gravitatis in iis easdem haud esse.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
