Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 81
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS IV. De motu curvilineo proveniente a vi proiectili motum aequabilem efficiente, alteraque quacunque lege variabili, quae ad punctum datum constanter tendat, sive de viribus centralibus. 124. Ci corpus aliquod impellatur duabus viribus, quarum una producat motum aequabilem, altera ad punctum quodvis determinatum tendens motum quacunque ratione acceleratum, mobile circa hoc punctum tanquam centrum motus describet lineam quandam curvam. Sit mobile* in puncto A, illudque vi unica impulsum tempore primo describat lineam AD; quodsi in D vis nulla alia superveniat, illud vi inertiae tempore secundo aequali describeret lineam DF =AD: at si in puncto D accedat vis DH, mobile versus punctum C urgens, motu composito (42) describet lineam DG diagonalem parallelogrammi HF; quod si in G vis ad centrum C tendens cessaret, mobile tempore aequali per lineam GI= DG abiret; at si in puncto G vis ad centrum tendens rursus exponatur per GL, mobile denuo diagonalem GK parallelogrammi LI percurret, &ita porro: describet ergo polygonum DGK &c.