Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 83
Unproofread scanNot analysed yet
Adesse „igitur vim centrifugam id unum sonat, mobile a tangen„te ad arcum non fuisse descensurum, nisi praesto esset "vis centripeta descensum illum determinans. Hinc id. "quod tunc non fieret, concipimus tanquam factum in „partem contrariam, &commentitii eius effectus causam „quandam fingimus, quam vim centrifugam appellamus. "Unde eadem linea FG, quae quantitatem vis centripetae „exhibet, sumpta cum directione contraria GF mensurat "vim centrifugam, quae nullo pacto pugnat cum centri"peta, eique semper aequalis est. „125. Traiectoria DGK &c dicto modo descripta cava est versus centrum virium. Patet ex ipsa genesi huius curvae numero praecedente exposita. COR. Traiectoria igitur haec nequit habere punctum flexus contrarii, vel regressus. 126. Traiectoria haec est semper in eodem plano in quo iacet centrum C, &directio primae proiectionis DF. Cum enim DG sit diagonalis parallelogrammi, cuius latera sunt DF, &DH, in eodem plano erit, in quo sunt latera DH sive DC, &DF, pari ratione GK erit in eodem plano, in quo iacent latera GL, sive GC, &GI, sive DI, &sic de reliquis. 127. Traiectoria dictis viribus descripta tanto maiorem caeteris paribus curvaturam habet, quanto maiorem rationem vis centralis ad vim proiectilem habet, &vicissim. Quippe quanto maiorem rationem vis centripeta ad vim proiectilem habet, tanto magis mobile a tangente removet, atque adeo tanto magis orbitam, quam illud describit, incurvat. SCHOLION. Dum in hac propositione additur caeteris. paribus, intelligitur, vim proiectilem in omnibus curvae punctis eadem quantitate exprimi, eundemque in singulis curvae punctis cum vi centripeta angulum constituere. 128.