Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 85
Unproofread scanNot analysed yet
Quamcunque curvam mobile dictis viribus describat, erit velocitas eiusdem in quovis orbitae puncto in ratione inversa perpendiculi e centro virium in tangentes arcuum nascentium, sive in illud orbitae punctum, in quo mobile tum existit, demissi. Cum enim motus quacunque lege acceleratus intra tempusculum infinite parvum pro aequabili haberi possit (104), inque motu aequabili celeritates sint ut spatia eodem tempore percursa (37), erunt celeritates mobilis curvam DGK describentis, ut bases DG, GK, quae cum sint bases triangulorum aequalium, erunt reciproce, ut eorundem triangulorum altitudines, id est, ut perpendicula ex centro virium in ipsa demissa. COR. Quod si igitur mobile in curva moveatur ea celeritate, quae sit ut perpendicula ad tangentes curvarum demissa reciproce, movetur motu composito ex vi centripeta, &vi proiectili, vel alia quavis huic aequivalente. Quod si enim dicta ratione per DGK mobile progrediatur per arcus minimos DG, GK, ductis ex C rectis CD, CG, CK, triangula DCG, GCK aequalia sunt, &motus per DG, GK pro aequabili haberi potest: dum ergo mobile ex D in G pervenit, vi inertiae ex G in I progrederetur, nisi adesset vis aliqua, qua ad C retrahatur: cum igitur per hypothesim retrahatur, talis vis adsit oportet; mobile igitur versus punctum C urgetur. 130. Tempus periodicum mobilis, dictarum virium ope curvam quamlibet describentis, est directe ut area orbis integri describendi, simulque inverse ut area sectoris, tempore dato descripti. Cum enim radius vector describat areas temporibus proportionales, proinde temporibus aequalibus aequales, duplo duplas, &c: tempus integrae revolutionis tanto majus erit, quo maior est orbis integri area, quoque minor illius portio dato tempore describitur. 131.