# Physica generalis 86

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/86

Celeritas mobilis in diversis orbitae MLQ punctis * vel acceleratur vel retardatur uniformiter, prout radius vector cum curva, vel eius tangente angulum acutum CLS, rectum CLO, vel obtusum CAR fecerit versus Q, quo tendit motus corporis. Quando radius vector, veluti CL, cum tangente LS angulum obliquum constituit, vis centralis, quam linea LF repraesentat, in binas resolvi potest, nempe in EmznL, quae ad tangentem in puncto L normalis exponit verum effectum vis centripetae ad centrum C mobile urgentis, illudque vi hac in orbita sua retinentis, & FnzmL, cuius directio cum conspiret cum directione mobilis versus Q progredientis, celeritatem eiusdem auget. Quod si in puncto A similis virium resolutio fiat, patebit, partem vis centralis φυ= μλ opponi directioni mobilis versus Q progredientis, eiusque adeo celeritatem imminuere. In puncto tandem I, ubi radius vector ad tangentem normalis est, eiusmodi virium resolutio locum non habet. ARdibzy G Googl De viribus centralibus in curva circulari. 132. Ci mobile peripheriam circuli describat, in ea velocitas ubique est uniformis.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
