Latin
ii
Leopold Biwald, Physica generalis ii
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. uae ad generalem hanc Physicam typis nostratibus exscribendam me permoverint, Q auidque candem consteinans prae oculis constanter habuerim, paucis te Lector docebo. Ut Physicam hanc ederem, unum me discipulorum, quos pluribus iam annis in Physica instituendos habui, commodum impulit. His enim librum praesto esse cupiebam, qui ea omnia summatim complecteretur, quae inde a Newtono verae Physicae primo Parente ad nostra usque tempora a praestantissimis Physicis in lucem prolata fuere. Quamvis enim immortalia Newtoni inventa viri doctissimi Pemberton, Keil, Mac- Laurin, S Gravesande, aliique luculentis commentariis illustraverint, eorumque usibus accomodarint, quos sublimium calculorum ignoratio a Newtoni sacrario arcet; sunt tamen his ipsis nuperis annis a Boscovichio, Franklino, Dollondo, Knigtio, du Hamel, de la Lande, illustribusque aliis variarum per Europam Academiarum sociis plurima in Physicis detecta, quae in superius nominatis Authoribus nequiquam requiras, quorum cognitione modernae Physicae Auditores carere haud debere existimavi.